

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 14: Versus 2
In domo,etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei. Regnum coelorum, sunt homines justi, in quibus sunt multae differentiae inter se. Et hae sunt mansiones ipsius domus.[AUG.]Modo justi sunt regnum Dei et regnum coelorum, etc., usque ad quod eratis in spe, sitis in re.Si quo minus,etc. Id est, si non praedestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora praedestinavit, tunc modo praepararem, id est, praedestinarem, quod iterum est inconveniens, quantum ad Deum praesentialiter aliquid praedestinare.[ID.]Confirmat esse, quia si non essent dixisset, ibo et parabo, etc., usque ad et haec multitudo mansionum est.